GLADIATORII Ludi

GLADIATORII Ludi
GLADIATORII Ludi
inter eos, qui Honorarii dicebantur, apud Romanos olim maxime frequentes, Muneris nomine non raro apud Auctores veniunt, quique eos edere soliti, Munerarii appellantur. Origo illis a ludis funebribus, in quibus homines mactati defunctis Inferiae fuêre, ut de Aenea Pallantis et Achille Patrocli exsequias celebrante legimus. Et primo quidem captivi ex hostibus iugulati sunt, dein ipsi inter se committi coepêrunt, ut penes eosdem esset et facinus et supplicium. Postea servos mercati eodem modo immolavêre: tandem, placuit impietatem voluptate adumbrare et servi empti sunt, quos Lanistae omni crudelitatis genere exercebant, et artis suae praeceptis imbuebant satis diu, ut possent Munerariis, cum occasio posceret, edoctos artem Gladiatoriam elocare: Lips. Sat. Serm. l. 1. c. 7. et hi proprie, qui in funere depugnabant, Bustuarii, nominati sunt, de qua voce vide supra. Hos primus in defuncti Patris honorem Romae dedit Iunius Brutus: conceslusque hic mos non Magistratibus solum, sed et privatis hominibus, si nempe quadringenta milia in censu haberent, quod demum Tiberius, cum multi eâ profusione ad inopiam redacti essent, constituit. A' sepulchris ad Circum et Amphitheatra translati postea extiêre admodum frequentes, et a Claudio Principe ex arbitrariis stati facti sunt, qui tamen mox immanitatis pertaesus ritum sustulit, privatis nihilominus manente consuetudine. Postremo, quod animus meminisle horret, in convivium a quibusdam recepti sunt, adeo familiariter, ut non possim non mirari praeposterum Maximi Tyrii Philos. hominis consilium, qui non has Tragicas cenas, sed Aenianum in convivio improbavit ludicram pgunam. Sil. Ital. Punic. Bell. Campanis tribuit l. 11. v. 51. et seqq.
Quin etiam exhilarare viros convivia caede
Mos olim, et miscere epulis spectacula dira.
Certantum ferro saepe, et super ipsa cadentum
Pocula respersis non parco sanguine mensis.
De eadem consuetudine egregie Petrus Chrysologus Serm. 137. In arenam vertitur domus, mensa migrat in caveam, funt de pransoribus spectatores, fuorore mutatur convivium, fit caedes cibus, vinum transit in sanguinem, Lips. Sat. Serm. l. 1. c. 6. Primi sc. ut dictum, in his ludis exhibiti captivi erant, his dein servi fugitivi successêre, porro e catasta servi a Lanistis empti ab iis erudiebantur, dicti Tirones, item Familia, sicut Lanisitae Patresfamiliâs; quorum paria proposita Editori Magister indicabat, iugulatorum pretia non accipiebat. Postea liberi quoque homines se ad emendam hanc voluptatem auctorari patiebantur inde Auctorati dicti. Imo, ludibrium humanae infelicitatis! Nero Imp. 400. Senatores, 600. Equites ad eam operam exhibuit: alterum quoque Orbis monstrum Domitianus feminarum pugnas noctu edidit. Obstringebant autem se tales iuramento sollenni, ad necem usque se pugnaturos, aut igni, virgis, ferro corpus excruciandum oblaturos. Horat. Serm. l. 2. Sat. 7. v. 52.
Quid refert, uri virgis, ferroque necari?
Auctoratus eas, aut turpi clausus in arca.
Cum instaret Sollennitas, Editor, seu Munerarius, publico scripto Populum de nominibus Gladiatorum notisque (quivis enim ex his insigni aliquâ notâ conspicuus erat, pinnis inprimis pavonum in galea ornatus, Schol. Iuv. ad Sat. 3. l. 1. v. 158.) dierumque, quot durare ludi deberent et parium numero, aliisque certiorem reddidit. Unde Suet. in Iul. Caes. c. 26. Munus populo pronuntiavit, in filiae memoriam. Imo in picta saepe tabella, non loci solum, sed et Gladiatorum ad pugnam compositorum, icones repraesentabant: Horat. l. 2. Serm. Sat. 7. v. 98.
---- ---- velut si
Revera pugnent, seriant vitentque moventes
Arma viri.
Ut dein dies illuxit, arma prolata sunt, quae duûm generum, Lusoria seu Exercitoria et Decretoria fuêre, quia haec velut decreto Praetoris, sive Editoris, dabantur, sic dicta. Postquam enim inter se rudibus batuissent, ferro nudi transfigebant, I. Caes. Scalig. Poet. l. 1. c. 35. Unde phraeses ortae, Ventilare seu Praeludere: et, Dimicare ad certum, seu Versis i. e. transmutatis armis pugnare. Quo alludere videtur Apostolus 1. Cor. c. 9. v. 26. et 27. Οὕτω πυκτέυω ὡς οὐκ ἀέρα δέρων. ἀλλ᾿ ὑπωπιάζω μου τὸ σῶμα, Ita pugilem ago, ut non aerem caedens, sed contundo corpus meum. Dimicaturi iuxta artis regulas corpus gestusqueve componebant, tum ut tutius exspectarent hostem, tum ut eum certius ferirent: quod Status seu Gradus dicebatur. Unde cedere de gradu, demigrare de gradu; et metaph. De mentis statu deicere, seu
deturbare. In conflictu variis utebantur artibus, ut infra videbimus in voce Fictio, it. Manus; nefas erat cum gemitu vulnus excipere, iussos ferrum iugulo non recipere, eodemque vultu proprum sanguinem, quo hostilem, inspectare tenebantur. Quod si quis laesus vulneratusque arma submitterert, nullum tamen ius adversario liberandi erat, cum id unice a Principe vel Populo penderet: quod Missionem dixêre. Itaque Gladiatores imminentem sibi certam necem omni molimine avertere nitebantur, quia missio incerta erat: imononnumquam sine missione atque ad certam mortem dabantur, quam crudelitatem Aug. sustulit, qpud Suet. c. 45. eoursque enim tum illa processerat, ut non solum in certam mortem Munerarii omnes darent, sed et percussos iecentesque repeti, imo cadavera ictibus dissipari iuberent, ne simulatâ eluderent morte, Lips. de Gladiat. Vide quoque infra Habes. Praemium victoris nonnumquam pecunia, nonnumquam sertum lentiscis complexum, seu palma lentiscata, ut eam vocavit Fr. Sylv. in Orat. pro Sexto Roscio: hinc Prov. plurium palmarum homo. Aliquando rude donabatur, et immunitatem ab istiusmodi pugnis consequedbatur: Etiam pileum aliquando, plenamque libertatem et ius civis Romani impetrabat. Lips. Sat. Serm. l. 2. c. 23. Qua alludens Tertullian. de Spect. c. 21. Qui insigniori cuique, inquit, homicidae leonem poscit, idem gladiatori atroci petat rudem, et pileum praemium conferat. Cum a. missionem dabat populus, factum i.e. premendo pollicem, sicut eundem convertendo, pugnam continuari iubebat. Iuv. l. 1. Sat. 3. v. 36.
—— Et verso pollice vulgo
Quemlibet occidunt populartter.
Sese autem ipsi Gladiatores minimo provocabant digito, quo respexit Horat. Serm. l. 1. Sat. 4. v. 15.
Crispinus minimo me provocat, accipe sivis,
Accipe iam tabulas.
In ipsa vero pugna digitum exserendo, so victos fatebantur. Vide supra Digitus. Hinc Pers. Sat. 5. v. 119.
—— Digitum exsere, peccas:
Durarunt hi ludi immanes, usque ad Theodoricum laudatissimum Gothorum Regem, qui eorum usum funditus sustulit; Quid enim immanius, quam vitam dare hominibus, ut eam ipsi mutuis caedibus ab sese anferant. Vide Alex. ab Alex. Genial. dier. l. 3. c. 7. et l. 4. c. 26. et l. 6. c. 22. Lips. Sat. l. 2. Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 5. c. 24. cum Paralip. Th. Dempsteri, Thom. Godwyn. Anthol. Rom. l. 3. c. 1. etc. Spectacula haec ad vivum exhibet Hier. mercurial. de Arte Gymn, l. 3. c. 4. Similes Gladiatoribus priscis medio aevo Campiones fuêre de quibus supra.
Gladiatorum variae spcecies.
Andabatae, quasi ἀναβάται, ascensores, in equis vel curribus, clausis oculis digladiabantur. Unde Prov. Andaba arum more pugnare. Lips. Sat. Serm. l. 2. c. 12. Cubiculares. Dimachaerii. alias Orbelae dicti, geminâ instructi machaerâ pugnabant. Lips. Sat. Serm. l. 2. c. 12. Essedarii, ab essedo, vehiculi genere, in quo depugnabant, nomen accepêre. Lips. Sat. Serm. l. 2. c. 12. Fiscales, vie Casaub. ad Hist. Aug. Hoplomachi, qui armati digladiabantur, Samnites dicti sunt, asque ad Aug. tempora. Erant autem illorum arma, galea cristata, gladius cum clypeo, et crus sinistrum ocreatum habebant. His plerumque opponebantur Provocatores, de quibus paulo infra. Lips. at. Serm. l. 2. c. XI. Laquearii, instructi erant gladio et laqueo; quo, veluti Retiarii retibus suis, adversarii vel collo vel brachio iniecto, illum ense dein suo certius feriebant. Idem ibidem c. 13. Myrmillones seu Mirmillones dicebantur graviter armati, quod instar μυρμοῦ formicae, sub armorum onere, non incedere sed repere viderentur. Alii vero eos appellatos volunt, a mirmillo, armaturae Gallicae nomine, ex pisce indito, cuius imago in galea fingebatur. Aliter quoque Galli vocati sunt. Eorum fuêre, gladius, scutum et galea, in cuius crista piscis icon, ut dictum, eminebat. Lips. Sat. Serm. l. 2. c. x. Orbelae, vide Dimachaerii et infra suo loco. Obsequentes, vide infra in hac voce Pegmares, itidem infra. Postulatitii, vide Casaubonum ad Hist. Aug. c. 17. Provocatores, nonnumquam Probactores dicti, cum Hoplomachis plerumque certabant: Instructi ense, clypeo et galea, habebant utrumque crus ocreatum. Erant autem ocreae ex ferro, Lips. de mil. l. 3. dial. 7. Retiarii, a reti iaculo sic nominati, co contra Secutores pugnabant: Rete nempe gerebant sub scuto, quo adversarium suum involverent Fest. hoc capite Secutori iniecto, illum tridenti, quem alterâ manu tenebant, percutere sunt soliti, Iuv. l. 3. Sat. 8. v. 203. Movet ecce tridentem. Pugnabant in solis tunicis, inde Retiarii Tunicali, erantque spongiis instructi, ad sanguinem detergendum, et vulnera obturanda. Retiario pugnanti adversus Mirmillonem, cantatum: Non te peto, piscem peto, quid me fugis Galle? Gr. Δικτυοβόλοι. Secutores dicti sunt illi, qui cum Retiariis pugnabant ab insequendo eos appellati. Eorum arma fuêre scutum, quo rete adversarii declinarent, ensis et galea. Alii Mirmillones cum Secutoribus eosdem faciunt. Vide infra quoque in voce Palus. Spectatores dicebantur Gladiatores rude donati: quos ab Editore aliquando conduci solitos non pugnandi, sed spectandi causâ, legimus: unde in tesseris notae frequentes SP. vel SPECT. i. e. Spectavit. Pignor. de Servis. Thraces, a Thracia armatura nomen habuêre. Utebantur enim hi parma; scuti genere Thracibus primum usitato, et sica, seu gladii genere in extremitate incurvi. lidem Parmularii dicti sunt, quemadmodum et qui huic Gladiatorum generi favebant, etc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • Ludi — (lat.), Spiele, bes. L. publĭci, in Rom öffentliche Festspiele den Göttern zu Ehren ob, als Dankfeste gefeiert. Sie waren entweder L. stati, zu bestimmter Zeit gefeierte; od. L. votīvi, für gewisse Fälle gelobte; od. L. extraordinarĭi, bei… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Ludi — (lat.), Spiele; besonders die öffentlichen Fest und Schauspiele der Römer. Die ältesten waren die hauptsächlich aus Pferde und Wagenrennen bestehenden l. circenses (s. Circensische Spiele); dazu kamen im Laufe der Zeit l. scenici (dramatische… …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Schule — (v. griech. scholḗ, lat. schola), dem Wortlaute nach »Muße«, dann besonders gelehrte Muße, Studium der Künste und Wissenschaften und dessen literarische Früchte, Unterrichtsanstalt. Zum feststehenden Titel für Unterrichtsanstalten ward das Wort… …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • THEATRUM — I. THEATRUM Cornelii Balbi, apud circum Flaminium. Ovid. de arte, l. 3. v. 394. Visite conspicuis terna theatra locis. II. THEATRUM Marcelli Romae, P. Vict. ubi palatium Savellae familiae, ubi erat templum Pietatis, et potricus Octaviae. III.… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • MONAMACHIA — dicta est olim exercitatio, in qua duo inter se utplurimum dimicabant, vel ut ad bellicas pugnas ineundas fortitudinem et peritiam compararent: vel, ut in ludis, Amphitheatris, atque aliis publicis certaminibus coronas victoriae consequerentur,… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • AUCTORATI — vide infra Gladiatorii ludi …   Hofmann J. Lexicon universale

  • ИГРЫ —    • Ludi.     I. Общественные.          a) У греков (α̉γώνες), см. Olympia, Олимпия; Pythia, Пифия; Nemea, Немея; Isthmia, Истмии.          b) У римлян (ludi). Публичные сценические и праздничные И., по своей главной цели благодарственные… …   Реальный словарь классических древностей

  • Gladiatōren — (röm. Ant.), Männer, welche in den Gladiatorenspielen (Munera gladiatoria), Anfangs blos bei Leichenbegängnissen, dann zur Volksbelustigung, bei verschiedenen Religionsfeierlichkeiten, bes. an den Saturnalien u. den Minervenfesten, später selbst… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • LUDUS, a LYDIS — qui ex Asia transvenae, Duce Tyrrheno, cum fratri suo regni contentione cederet, in Hetruria consederint, ibique inter ceteros ritus superstitionum suarum spectacula quoque religionis nomine instituerint, quibusdam dictus videtur. Varro Ludos a… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Игры — I. Общественные А) у греков (см. Агоны). В) У римлян (Ludi). Подобно греческим огонам, И. у римлян находились в тесном отношении к культу; несмотря на общий упадок религиозности в эпоху расцвета римского государства, их число все увеличивалось, а …   Энциклопедический словарь Ф.А. Брокгауза и И.А. Ефрона

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”